AVERSUM Astrum

AVERSUM Astrum
AVERSUM Astrum
apud Virg. Georgic. l. 1. v. 217.
Candiilus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, et averso cedens canis occidit astro;
de Argo dicitur, quae instat et incumbit Cani occidenti, ntpote extremae eius caudae iuncta. Puppe enim trahitur, non rectô cursu, ut canit Germanicus. Aratus.
Η῾ δὲ κυνὸς μεγάλοιο κατ᾿ οὐρην` ἕλκεται Α᾿ργὼ
Πρυμνόθεν. οὐ γὰρ τῇ γε κατὰ χρέος εἰσὶ κελδθοι,
Α᾿λλ᾿ ὄπιθεν φέρεται τετραμμένη.
Ubi ὄπιθεν τετραμμένη, est Virgilio aversa. Sic Aversus Taurus Manilio, l. 1. quia similiter a posterioribus oritur partibus et movetur:
Aversus venit in caelum, divesque puellis, etc.
De occasu nempe Canis loquitur Poeta, qui sit ante diem 7. Kal. Mart. Sole decimam Tauri partem obtinente, quô tempore Robigalia a Romanis instituta, de quibus dicemus infra. Vide Salmas. ad Solin. p. 433.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”